- EUPATRIDAE
- EUPATRIDAEapud Athenienses olim erant civium nobiliotes, qui regio prognati sanguine, dignitate coeteris antistabant. Primitus enim duo in Rep. civium, quibus inter grandus dignitatis fortunoeque aliquid interlucebat, ordines erat, Εὐπατρίδαι nempe et Α῎γροικοι, Dion. Halicarn. l. 2. quemadmodum apud Francos Nobiles et Rustici: apud Venetos, Patricii ac Plebeii: apud Romanos similiter, Patres et Plebs, nomina erant, quibus a se discernebantur cives. Postea in tres classes Theseus civitatem distribuit Εὐπατριδῶν, Γεωμόρων καὶ Δημιουργῶν: quorum illi coeteris dignitate, isti utilitare, hi numero praevalebant, dicebanturque Εὐπατρίδαι, qui Regibus Heroibusque in Graecorum histotiis celebribus erant editi, Auctor Etymol. Εὐπ᾿ατρίδαι ἐκαλοῦντο οἱ αὐτὸ τὸ ἄςτυ οἱκοῦντες καὶ μετέχοντες βασιλικοῦ γένους, τὴ τῆς ἱερῶν ἐπιμέλειαν πολιούμενοι: vel etiam Aborigines, et indigenae, secundum Hesych. Hi ipsa in urbe sedes suas cum Demiurgis, qui opifices erant, posuere: Reli qui vero, Gemori dicti, ruri habitabant, agrosque colebant. His omnibus idem ius esse voluit Theseus, latâ Lege: Τοῖς πολίταις τὰ ἶσα εἶναι, Omnibus civibus ius idem esto. Hac tamen exceptione ut sollis ingenuis, Nobilibus seu Eupatridis Sacerdotia, Magnistratus et Legum retumque sanctatum atque divinarum interpreratio concederetur, ex Lege: Τοὺς Εὐπατρίδας γινώσκειν τὰ θεῖα καὶ παρέχειν Α῎ρχοντας καὶ νόμων διδασκάλους εἶναι, καὶ ὁσίων, καὶ ἱερῶν ἐξηγητὰς, Patricii Sacer dotia atque Magistratus obeunto, Legum rerumque sanctarum atque divinarum interpreites sunto. Post Theleum vero Solon, censu civinum acto, Athenienses universos in quatnor distinxit ordines, τμήματα seu τέλη dictos. Pentacosiomedimnos nempe, Equites, Zygitas et Proletarios etc. Familiae Eupatridarum celebriores erat: Praxiergidoe, Eteobutadoe, Alemoeonidoe, Cynidoe, Ceryces et vide Sam. Petit, Comm. in Legg. Attic. l. 2. tit. 3. et Fr. Rossaeum Archoeologioe Atticoe l. 1. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.